- IMPERIA
- IMPERIAvox memorata, in Pandectis. l. 3. tit. de supell. leg. ubi enumerantur quae continentur supellectile legatâ; scilicet Mensae, Trapezophora, Delsicae, Subsellia, Scamna, Lecti etiam inargentati, Culcitae, Toralia, Imperia (sic Florentinae) Vasa aquaria etc. In quibus Imperia ait Cuiacius heic verti in Basilicis προςκεφάλαια s. Pulvinos, quod et Impilia inde significare vult. Quin is diserte, Imperia sunt Impilia, de qua voce paulo infra. Pancirollo hoc displicet Thes. Var. Lect. l. 2. c. 92. qui Impiliorum nomine aliud praeter vestem venite non admittit: adeoqueImperia ibi denotare vult genus accubitalis. Pandectae minus cotrectae, saltem non ex Florentinis, habent ibi Mappae villosa; etiam aliquae Impanaliosa, vide Alciatum Praetermtss. 1. in Bancalium. Nec deest, qui Impilia ait esle mappas sine villis, et Toralia cum villis, ipsi Paulo. Imperia autem veram lectionem esse, non dubitat Ioseph. Scalig. Coniectan. ad Varronem de Re Rust. l. 1. nec aliud ibi esle, quam Imparia. Eiufmodi nempe Veteribus admislâ scribendi variatione, ut e. loca a. non raro ponererur: veluti, in praeperata, opiperata, poipera, etc. Et Imperia sic s. Imparia significare vult, sive toralia, sive vasa aliave in supellectile, quae Paterfamiliâ sibi servat praeter ea, quae sunt usûs quottidiani. Etiam ex Catone de Re Rust. c. 3. locum adfert, ubi Imparia sic sumi vult, s. pro Supervacaneis. Qua in re non immerito dislentiunt, qui pridem Catonem accuratius edidêre. Neque enim τοῦ Impar eiusmodi notio hactenus comperta, ne quidem apud Catonem alibive. Quin expresle Alfenus et Tubero l. 6. et 7. D. de Supell. leg. supellectilis etiam definitione venire volunt, res ad usum communem paratas et ad usum quottidianum, quae non satis quadrant cum isto Scaligeri sensu. Quod vero ait Cuiac. in Basilicis substirui προςκεφάλαια s. putvinos, pro eo, quod est Imperia (s. ut vult ille, Impelia) apud Paul. non ita facile admitti potest. Graeca sunt in Synopsi Basilic. l. 44. tit. 13. Latinorum nempe paulo ante citatorum, post vocem, Subsellia, (quae in Graecis Σουβέλλια est, uti item in optimo synopsis codice MS. Bibliothecae Arundellianae) Σκάμνα, Κλίναι, κᾂν ὦσιν ήργυρωμένοι, Στρώματα, Προςκεφάλαια, Σκεύη ὕδοηλα.. etc. Scamna, Lecti, etiamsi fuerint inargentati, Stromata, Pulvint, Vasa aquaria etc. Nec satis liquet, utrum pro eo, quod est in Floreminis Imperia hîc, an pro Toralia substituendum sit, προςκεφάλαια. Certe videtur peo Toralia, praetermislo omnino, aut non lecto vocabulo illo altero, quod a nemine ibi satis intellectum comperitur. Ioh. Selden. Uxor. Hebr. l. 1. c. 14. sub. sin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.